BARIGILDI

BARIGILDI
BARIGILDI
in Capituis Caroli C. tit. 31. c. 32. Et ipse (Comes) sic mallum suum teneat, ut Barigildi eius et Advocati, qui in aliis Comitatibus rationes habent, ad suum mallum occurrere possint: Sirmondo, Apparitores sunt. Unde hodieque apud Italos hâc voce principes apparitorum insigniuntur. Academici Cruscani, Bargelle, capitan de birri, Circitor. Originem vocis a vocabulo Barus vel Baro arcessit Innoc. Circonus, aitque, Barigildum liberum esse hominem, qui numquam servilis fuit conditionis. Addit, hinc Advocatos dici Barigildos, quod e nobilioribus et potentioribus assumerentur, in quorum fidem et patrocinium, quasi conspiratione quâdam et consensu mutuô, Ecclesiae recurrebaut; a gildo seu pretio, Advocatis exsolvi solito: ut sic dicti fuerint, quasi Advocati Stipendiarii, apud Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”